[219] EPISTOLA XIX. VIGLIUS ZUICHEMUS GEORGIO HERMANNO. Quanquam sperabam meam istam migrationem in Inferiorem Germaniam nihil detracturam consuetudini scribendi, qua permultos annos usi fuimus, nescio tamen qui fiat, ut ab ipso statim initio diversum experiar, nam ego & paucissimas abs te hic literas accepi, & ipse, sive quotidianis occupationibus profectionibusque impeditus, sive quod in Germaniam Superiorem profecturum me putaram, meum quoque officium segnius me praestitisse agnosco. Decreverat autem Regina me Nurenbergam mittere ad Comitia, quae nunc isthinc habentur, ac jam ad iter eram paratus cum nobis hic difficillimum bellum incidit cum Rege Francorum, ut de iis rebus, quae Nurenbergae agenda erant, consultandi tempus vix suppetat. Nam in Luxemburgensi Ducatu Ivodium oppidum a Gallis obsidetur. Contra Artesiam Dux Vendomensis exercitum ducit. Ex Geldria vero in Brabantiam irrupit MARTINUS a ROSSEM, Mariscalcus Ducatus Geldriae, cum peditibus XIV equitibus M Regis Franciae stipendia profitentibus. Unde huic Provinciae gravissimus metus exortus est; ac principio Antverpiae tanta orta trepidatio, ut nisi confestim Proceres aliquo eo missi, equitesque ac pedites eo ingressi fuissent, de urbe omnium opulentissima in summum discrimen venissemus, nec enim tantum hostium vires timebantur, quantum domestica aliqua proditio, qua MARTINUS inprimis fretus fuit. Verum propitio DEO ita cuncta intra urbem constituta fuere, ut hostis urbem accedens, quum spe frustratum se cerneret, alio mox castra moverit. Cum vero Regina Mechliniam concessisset, quo ex propinquiore loco rebus commodius, consuleret contra appropinquantem eo hostem, militem evocare, urbisque tuitioni incumbere necesse habuit. Verum hostes obvia quaeque incendio consumentes Lovanium abiere, atque ibi cum nulla praesidia essent, quidam cum hostibus paciscendum putavere, sed restitit melior civium pars, scholarium adjuta auxiliis, hostilesque impetus fortiter sustinuit. DAMIANUS tamen a GOES Portugallensis, cujus mihi olim de DIO Historiam donasti, ibi captus est. Inde vero hostis castra ad Hannoniam vertit, quo in Francia pervadens conjunctis copiis Belgicam hanc Provinciam denuo adoriatur. Nobis autem non tam miles, quam animus deficit: quanquam hactenus copias nostras in unum colligere non licuit, quo grassantem incendiis rapinisque hostem cohiberemus. Nec dici sane queat quanta huic Provinciae damna parvo tempore illata sint. Accedit dedecus ac periculum metusque longe maximus, ut ipse sane hanc sive levitatem, sive timiditatem satis detestari nequeam. Equitum fere quinque millia habemus, peditum plus quam XXX. M. ac in his ex Superiori Germania XII. M. Hanc autem formidinem auxere principia non satis auspicata. Nam PRINCEPS AURAICENSIS, Comitis quondam HENRICI ab NASSAUW filius, in hostilem exercitum Antverpiam adventantem imprudenter incidens, duo poene peditum millia amisit. Hinc etiam nobis mari classis Danica imminere dicitur, quae Hollandiam, Zelandiam, Frisiamque infester. Audis belli initia, cujus quis exitus futurus sit, non satis video; mihi certe formidolosum in hac rerum conditione videtur; cum etiam timendum sit, ne (rebus infeliciter cadentibus) domestica aliqua seditio oriatur. Sunt enim vulgi animi hic valde mobiles, & in eorum, qui Reipublicae praesunt, calumniam nimium propensi. Quae ad te, mi HERMANNE, eo libentius scribo, quod te sciam Caesaris nostri commodis prosperitatique semper favisse, ut optimi Principis sortem una doleas, mearumque inde rerum statum expendas, qui me ex illa quiete, qua altissime Ingolstadii fruebar, in hanc rerum perturbationem imprudens conjecerim. Sed sum sane magno animo, quem magis indignatio iniquioris fortunae Patriae, quam poenitentia privatarum rerum angit. Verum DEUS, qui Caesarem olim in aeque adversis benigne adspexit, haec (uti speramus) mala temperabit, ac nobis veterem tranquillitatem restituet. Bene Vale, Amice Charissime, ac me, ut soles, ama. Bruxellae. V. Augusti. MDXLII. |